Registro n. 11 precedente | 1654 di 1770 | successivo

1654. Francesco Sforza al capitano della Valtellina 1453 maggio 15 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano della Valtellina che, accertato il credito vantato dal conte Antonio de Fedricis per sŤ e per altri, costringa con rito sommario gli indicati debitori a saldare le loro pendenze.

[ 341r] Capitaneo Vallistelline.
Intendentes quod comes Antonius de Fedricis, suo et nominibus in inclusa supplicatione expressis, a debitoribus ibidem memoratis suum omnino reportet debitum, committimus vobis et volumus quatenus, constito de vero supplicantis credito et nominibus antedictis, compellatis omnibus iuris remediis debitores antedictos et unumquemque eorum ad supplicanti integre satisfaciendum pro toto eo quod habere debite debuerit ut supra, et premissa expediatis summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta ac omni penitus absque litigio. Data Mediolani, xv maii 1453.