Registro n. 11 precedente | 1657 di 1770 | successivo

1657. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 maggio 15 Milano

Francesco Sforza vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, assicuratosi che la sentenza richiamata da Margherita e Marta, sorelle di Monza, Ŕ passata in giudicato e, quindi, Ŕ esecutiva, costringa l'accennata madre e figlio a pagare le ricorrenti di tutto quello che loro spetta o a provvedervi convenientemente, eseguendo il tutto prontamente.

[ 341v] Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Continentiam introcluse supplicationis Margarite et Marte, sororum de Modoetia, attendentes et ut tandem supplicantes suum obtineant debitum, contentamur et vobis mandamus quatenus, si ita est quod sententia in supplicatione memorata in rem iudicatam pertranserit, uti asseritur, eo casu dictam sententiam exequamini et exequi faciatis pariter et compellatis, omnibus iuris remediis, nominatos in ea matrem et filium ad supplicantibus integram, absque ulla temporis dillatione, faciendam solucionem sive dictam faciendam dispositionem, prout convenire videbitur, et premissa expediatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac omni penitus ammoto litigio per modum quod hac de re litteras dare ulteriores non expediat. Data Mediolani, xv maii 1453.