Registro n. 11 precedente | 1691 di 1770 | successivo

1691. Francesco Sforza al podestą e commissario di Novara 1453 maggio 17 Milano

Francesco Sforza trasmette al podestą e commissario di Novara la richiesta di Filippo Borromeo perché, senza coinvolgerlo in liti, ritenendo la sentenza a lui favorevole, costringa Giorgio a dargli piena soddisfazione a norma degli statuti novaresi.

Potestati et commissario nostro Novarie.
Supplicationem, quam nobis dedit magnificus comes et milles dominus Filippus de Bonromeis, dilectissimus noster, vobis transmittimus his implicitam, et eius intellecto tenore, cum maxime supplicantis requisitio ab honestate disentire non videatur, neve litigiorum involucris circumducatur, quod preter mentem nostram eveniret, mandamus vobis et committimus quatenus ad omnem eiusdem supplicantis instanciam, sive legitimi cuiusvis sui nuntii, si constiterit sententiam, de qua in supplicatione exprimitur, [ 347v] in favorem supplicantis latam contra nominatum in ea Georgium, compellatis ad integram satisfactionem huiusmodi iuxta et secundum formam statutorum illius nostre civitatis superinde vigentium, et premissa expediatis summatim et expeditissime, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo penitus sine litigio, ita quod frivolis exceptionibus et cavillationibus quibuscumque abiectis, suum prefatus supplicans, absque temporis dilatione, sicuti disponimus, omnino reportet debitum neque iustam habeat querele causam. Data Mediolani, xvii maii 1453.