Registro n. 11 precedente | 1698 di 1770 | successivo

1698. Francesco Sforza al vicario del podestÓ di Milano 1453 maggio 14 Milano

Francesco Sforza vuole che il vicario del podestÓ di Milano, assicuratosi di quanto contenuto nella supplica di Donato Luppi da Busto, costringa, con rapida procedura, il menzionato Giovanni a saldare il ricorrente di tutto quello di cui gli Ŕ debitore.

[ 349r] Vicario potestati nostro Mediolani.
Dilecte noster, visis iis, de quibus annexa supplicatio Donati de Luppis de Busti mentionem habet et presertim ut suplicans absque litigiorum strepitibus suum consequatur debitum et deceptus minus debite non existat, committimus vobis et volumus quatenus, habita de naratis informatione, si constiterit Iohannem in supplicatione expressum teneri erga supplicantem ad restitutionem denariorum, quorum occaxio agitur ac ibidem continetur, eo casu Iohannem eundem compellatis omnibus iuris remediis ad dicto supplicanti eiusmodi denarios restituendum cum integritate, premissa expediendo summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, ac inter dies quindecim continuos ad longius post harum receptionem, posteaque maxime causa admodum minime censerri potest. Data Mediolani, xiv maii MCCCCLIII.