Registro n. 11 precedente | 1711 di 1770 | successivo

1711. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 maggio 18 Milano

Francesco Sforza, rifacendosi alla supplica di Brancaleone de Muti contro Leone Solari, vuole che Cedreone da Roma, sentite le parti, induca detto Leone ad appagare celermente il ricorrente di tutto quanto gli dovuto.

Domino Cedriono de Roma.
Reddita est nobis per Branchaleonem de Munti contra Leonem de Solario supplicatio presentibus involuta, cuius continentia attenta et ut supplicans, absque litigio et minore cum dispendio, debitum reportet suum, committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus, si de vero supplicantis credito apparuerit, cumpellatis dictum Leonem, omnibus iuris remediis, ad supplicanti integre persolvendum omne et totum id quod habere debite ab eo Leone debuerit, premissaque expediatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo penitus absque litigio, facti veritate attenta, et intra mensem ad lo(n)gius post harum receptionem. Data Mediolani, ut supra. (a)


(a) A margine: pro Francisco de Cusano.