Registro n. 11 precedente | 1713 di 1770 | successivo

1713. Francesco Sforza al podestą di Bellinzona 1453 maggio 19 Milano

Francesco Sforza ordina al podestą di Bellinzona che, accertatosi di quanto scrive nella supplica il milanese Mainino de Commitibus e dell'opporunitą dell'inventario dei beni di tal Giovanni, suo debitore, sospettato di fuga, proceda contro costui con rito sommario in modo che il ricorrente non abbia a rimetterci nulla del suo credito.

[ 352r] Potestati nostro Berinzone.
Visis expositis in presentibus inserta supplicatione Maynini de Commitibus, civis nostri Mediolani, que, si vera sunt, digna provisione videntur, mandamus tibi et volumus quatenus, sumpta de narratis debita informatione, si ea vera esse apparuerit, eo casu provideas, attenta memorata suspectione fuge nominati in ea Iohannis, circa petitam descriptionem bonorum, prout tibi melius convenire videbitur, pariter et compellatis eundem Iohannem, posteaquam de vero supplicantis credito constiterit, omnibus modis expedientibus, ad eidem integram faciendam solucionem totius eius ad quod sibi tenebitur, ita quod supplicans vero suo credito nequaquam privatus remaneat et premissa expedias summarie et ullo penitus absque litigio, facti veritate attenta. Data Mediolani, xviiii maii 1453.