Registro n. 11 precedente | 1722 di 1770 | successivo

1722. Francesco Sforza al podestÓ di Pavia 1453 maggio 19 Milano

Francesco Sforza, dopo aver incaricato Baldassarre de Curte, vicario generale ducale, di verificare il contenuto della supplica di Galeazzo Tagliabuoi, vuole che il podestÓ di Pavia cerchi a ogni richiesta di Galeazzo, pur in presenza di una sua condanna per banno di informarsi del contenuto sia della sua supplica che di quello della precedente indagine contro di lui e di concedergli nuove difese e prove. Se lo trovasse innocente, lo lasci libero, altrimenti confermi la condanna giÓ fatta in modo che sconti subito dopo la pena. Inoltre, se Ŕ innocente, non sconti indebitamente l'assenza o la contumacia.

Potestati nostro Papie.
Porrectam nobis supplicationem parte Galeaz de Taliabobus tibi mittimus hiis introclusam, cuius autem continentia de contentis in ea informationem habere voluymus a domino Baldasare de Curte, vicario nostro generali dilecto, qui etiam sindicatus olim potestatis nostri illius nostre civitatis, quam sibi commissimus informationem aliqualem habere debuit et etiam ipsam denuo assumendam per nostras litteras sibi commissimus, committimus igitur tibi et volumus quatenus, dicta condemnatione contra ipsum Galeaz per banum et eius continentiam facta nequaquam attenta vel obstante, studeas de contentis tam (in) inclusa supplicatione quam in alias inquisicione premissa contra ipsum Galeaz formata, ad omnem ipsius Galeaz requisicionem diligentius informari et ipsius Galeaz defenssiones quascunque ac probaciones denuo admitere. Et si, pro veritate, comperueris eundem Galeaz forte innocentem de imputacione memorata, eundem liberes et absolvas. Si vero culpabile(m) cognoveris, memoratam condemnationem de eo factam confirmes ad hoc ut secus suam debitam penam luat. Si vero innocens, non veniat propter ipsam absentiam vel allegatam contumaciam indebite oprimendus. Data Mediolani, ut supra.