Registro n. 11 precedente | 1743 di 1770 | successivo

1743. Francesco Sforza al podestà di Milano 1453 maggio 19 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, assicuratosi del reale credito del milanese Geronimo de Pasqualibus da Giovanni de Candis di Vercelli, procuri che il ricorrente prontamente ne ottenga piena soddisfazione.

Potestati nostro Mediolani.
Creditorem se dicit Ieronimus de Pasqualibus, civis Mediolani, Iohannis de Candis de Vercellis, pictoris, ex causa pensionis domus de certa denariorum summa a quo, ob illius subterfugia et cavillationes, suum non potest obtenire debitum, sicuti inclusa eius peticio habunde certiorem reddet. Nos, vos volentes ut idem supplicans debita eiusmodi satisfactione non careat, mandamus tibi et volumus quatenus, constante sibi summarie (a) et ullo absque litigio de vero supplicantis credito, provideas pro integra satisfactione predicti, iis omnibus modis tibi expedire videbitur, sic quod supplicans, absque temporis dillatione suum a dicto magnifico Iohanne cum integritate reportet debitum. Data Mediolani, ut supra.


(a) In A summaria; segue informatione depennato.