Registro n. 11 precedente | 1751 di 1770 | successivo

1751. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 maggio 21 Milano

Francesco Sforza si lamenta che il podestà di Como non abbia eseguito, come ha denuciato il comasco Francesco de Lucino, quanto ordinatogli con lettere del ventotto dello scorso aprile. Gli rinnova il comando di dare loro esecuzione.

[ 359r] Potestati nostro Cumarum.
Recepimus ex querelam, (a) quam nobis fecit Franziscus de Lucino, civis noster illius civitatis Cumarum, quod defficilem nedum vos in observando et exequendo litteras nostras, quas ad vos pridie dedimus, videlicet xxviii aprilis proximi delapsi, ab (a) eius Franzisci instantiam, quarum etiam copiam his nostris habebitis involutam, exhibetis, verum illas admitere recusatis, de quo non desinimus de vobis admirari. Mandamus igitur vobis denuo expresse et volumus quatenus, litteras easdem nostras admitendo, illas taliter observetis et exequamini et exequi faciatis quod ulteriorem abinde dignam non recipiamus queremoniam, quam permolestum haberemus, cum litteras ipsas pro iuris debito executioni demandari omnino disponamus et velimus. Data Mediolani, xxi maii 1453.


(a) Coś A.