Registro n. 11 precedente | 1756 di 1770 | successivo

1756. Francesco Sforza al podestÓ di Piacenza 1453 maggio 21 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestÓ di Piacenza, presa visione della supplica del piacentino Antonio de Lando, figlio del defunto Giovanni e ascoltate le parti, se gli risulta che i menzionati de Terellis sono tenuti a rilasciare ad Antonio la possessione e i casamenti, li convinca a renderglieli, risolvendo il tutto al pi¨ presto.

Potestati nostro Placentie.
Remmittimus tibi introsertam supplicationem, quam recepimus parte Antonii de Lando, filius quondam Iohannis, civis Placentie, cuius attenta continentia et ne supplicans, qui minus litigare posse videtur, parte dictorum casamentorum et posessionis, ob litigiorum involucra indebite carere veniat, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus et sumpta de recitatis ibidem informatione celeri et debita, si constiterit memoratos in ea supplicatione de Terellis teneri ad relaxationem supplicanti fiendam dictorum casamentorum et posessionis, compellas eos et provideas quod ea sibi dimitantur libere et relaxentur iuxta formam (a) pacti, de quo in supplicatione exprimitur. Et premissa expedias omni cum celeritate possibili, ac sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta, et per modum quo iuxta nemini querelle obinde detur materia. Data Mediolani, (b) ut supra.


(a) Segue iusta depennato.
(b) Segue ut supra depennato.