Registro n. 11 precedente | 1757 di 1770 | successivo

1757. Francesco Sforza a Marco Attendolo da Cotignola 1453 maggio 21 Milano

Francesco Sforza, risentito con Marco Attendolo da Cotignola, luogotenente di Borgonuovo, perché, nonostante le plurime lettere ducali inviategli non ha ancora provveduto a che Giovanni Antonio spieziale restituisca letto, sostegni e alloggio al piacentino Andrea Pallastrello, gli ingiunge che senza indugi eseguisca quanto già ordinatogli.

[ 360r] Marcho de Attendolis, locuntenenti Burginovi.
Videtur Andreas Pallastrellus, civis noster Placentie, nundum habere potuisse tanam ac lectum cum eius fulcimentis exportatis e domo ipsius supplicantis per nominatum in inclusa supplicatione Iohannantonium spitiarium, pro quarum rerum plures ad te nostras dedimus litteras, de quo certi mirati non leviter sumus. Mandamus igitur denum tibi expresse et committimus quatenus, iusticia media, taliter circa restitucionem earundem rerum provideas et ullo inde absque litigio et temporis dillatione quod obinde ulteriorem dignam non sentiamus queremoniam, litterasque itterrare non expediat alias, reiectis quibuslibet frivolis cavillationibus et obiectionibus. Data Mediolani, xxi maii 1453.