Registro n. 11 precedente | 1766 di 1770 | successivo

1766. Francesco Sforza al vicario di provvisione di Milano 1453 maggio 23 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario di provvisione di Milano che, informatosi di quanto si contiene nella supplica di Zenipera de Buppio, vedova di Vencislao da Casate, provveda che la ricorrente consegua quello che giuridicamente le dovuto.

[ 361v] Vicario provisionis communis Mediolani.
Nomine domine Zenipere de Buppio, relicte quondam Vincislay de Casate, introsertam recepimus supplicationem, cuius continentiam attendentes, quia supplicans per litigia minime deducenda est, imo potius veniat confovenda, committimus vobis et volumus quatenus, sumpta de recitatis in supplicatione eadem diligenti informatione, superinde iuris debitum faciatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo penitus absque litigio, facti veritate comperta, et denique circa ibidem requisita provideatis quemadmodum iustitie congruum videbitur. Et premissa expediatis intra dies xx continuos ad longius post harum receptionem. Data Mediolani, xxiii maii 1453.