Registro n. 11 precedente | 190 di 1770 | successivo

190. Francesco Sforza al commissario e al podestà di Bellinzona 1452 maggio 6 Milano

Francesco Sforza vuole che il commissario e podestà di Bellinzona, constatato il vero credito che il milanese Lazzarino Prealono vanta da alcuni abitanti di lì, provveda a che venga celermente soddisfatto, tenuto presente che è forestiero ed è sulle spese d'albergo.

[ 61v] Commissario et potestati nostro Birinzone.
Lazarinus Prealonus, civis noster Mediolani, se non nonnullos illis in partibus habere affirmat debitores, quemadmodum per insertam eius petitionem clarius intueri poteritis. Quamobrem, cum supplicans idem ibi forensis sit et super hospitio litigare habeat, ea de re, mandamus vobis et volumus quatenus, constito vobis summarie et ullo absque litigio de vero supplicantis credito, compellatis per omnia iuris remedia debitores sepedictos et quemlibet eorum ad supplicanti cum integritate satisfaciendum pro omnibus iis ad que sibi debite tenebuntur quavis de causa, sic quod celerius solutionem suam idem supplicans omnino consequatur. Data Mediolani, die vi maii MCCCCLII.