Registro n. 11 precedente | 201 di 1770 | successivo

201. Francesco Sforza al podestÓ di Teglio 1452 maggio 17 Lodi Vecchio

Francesco Sforza scrive al podestÓ di Teglio che rimetta in libertÓ Martino da Talamona, della giurisdizione di Teglio in Valtellina, rivendicante un'ingiusta condanna per mancato pagamento di fitto a un tal Bernardo. Datogli quel termine ritenuto sufficiente per provare i suoi diritti, se risulterÓ che ha giÓ effettuato il saldo del canone, non gli si diano pi¨ noie.

Potestati Tillii.
Sicuti ex tenore introcluse supplicationis latius cernere poteris, conqueritur Martinus de Thalamona, iurisdictionis Tillii nostre illius Vallisteline, eo quod condepnatus indebite existat versus quendam Bernardum ad eidem satisfaciendum de asserto ficto, quod alias solutum est et ad id minime tenetur, et propterea etiam detemptus fuerit. Quamobrem, ne supplicanti iusta relinquatur materia querele contentamur et tibi mandamus quatenus, ipso exponente idonee satisdante de stando et parendo iuri, eum e carceribus liberari facias et relaxari, statuendo eidem illum terminum, quem (a) tu dignoveris competentem, intra quem debeat de iuribus suis edocere et, si constiterit, visis iuribus suis, ipsum non teneri ad ipsius ficti solutionem, eo quod pro eo solutio semeI facta sit, uti asseritur, eo casu contra eum ulterius hac pro re procede(re) non permictas. Si vero secus fuerit, tunc ius superinde ministres, cum bona fides non patiatur ut idem bis persolvatur. Data Laude Veteris, die xvii maii MCCCCLII.


(a) Segue quem ripetuto.