Registro n. 11 precedente | 209 di 1770 | successivo

209. Francesco Sforza al referendario di Pavia 1452 giugno 30 presso Trignano

Poiché che i pavesi Cristoforo Landriani, Gasparino de Fiambertis e Melchion de Georgis sopportano gli altrui oneri ricevendone danno, il duca ordina al referendario di Pavia di indurre Balzarino e Bernaḅ al pieno risarcimento ricorrendo, se necessario, all'arresto.

[ 64v] Referendario nostro Papie.
Recursum ad nos habuerunt Christoforus de Landriano, Gasparinus de Fiambertis et Malchion de Georgiis, cives nostri Papienses cum inclusa eorum petitione. Quamobrem cum indignum con(o)scamus supplicantes eosdem aliorum onus sustinere et pro aliis indebita affici iactura, contentamur, et vobis committimus quatenus, si narrata vera sunt, eo casu compellatis memoratos in supplicatione Balzarinum et Bernabovem per omnia iuris remedia et etiam per detentionem personalem, si expedierit, ad integre satisfaciendum pro omni et toto eo ad quod, ex causa pro qua agitur, teneri nascuntur (a) sic quod supplicantium indemnitati omnino debite consulatur sicuti et ex condito et honestate expetere videtur. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die xxx iunii MCCCCLsecundo.


(a) Coś A.