Registro n. 11 precedente | 213 di 1770 | successivo

213. Francesco Sforza agli abati dei mercanti di Milano 1452 luglio 3 presso Trignano

Francesco Sforza vuole che gli abati dei mercanti di Milano, accertato il credito vantato da Donato Castiglioni, intervengano perché Giovanni Castiglioni prontamente soddisfi in tutto Donato.

Abbatibus mercatorum civitatis nostre Mediolani.
Intellectis iis que nobis exposita sunt parte Donati de Castiliono, civis nostri Mediolani, maxime ne cavillationibus et subterfugiis locus sit, mandamus vobis et volumus quatenus, si res pro qua agitur vestro spectat officio et in ea iudices sitis competentes, eo casu, constante de vero supplicantis credito, compellatis memoratum in ea Iohanem de Castiliono per omnia iuris remedia et iusta ordinum vestrorum superinde dispositionem ad supplicanti integre satisfaciendum pro omni et toto eo quod debite habere debuerit in modum quod, absque litigio et temporis protellationem, (a) supplicans idem debitum suum consequatur, frivolis etiam obiectionibus quibuscunque posthabitis. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die iii iulii MCCCCsecundo.


(a) Così A.