Registro n. 11 precedente | 214 di 1770 | successivo

214. Francesco Sforza al potestà di Cremona 1452 luglio 4 presso Trignano

Francesco Sforza interviene in merito alla supplica dei cremonesi Guglielmo e Ottolino de Linardis, padre e figlio. Inteso quanto dice Stefano de Lenarolis e ciò che in merito statuiscono gli statuti e i decreti di quella città, il duca vuole che il podestà di Cremona renda giustizia in modo equo alle parti.

Potestati nostro Cremone dilecto.
Pridie attendentes ea que nobis exposuerant per eorum supplicationem Guilielminus, Ottolinus, pater et filius de Linardis, civis (a) nostri Cremonenses et ne siby digne querele suppeteret occasio, scripsimus tibi ut de sententia, pro qua agebatur, pariter et omnibus gestis in causa diligentius informary curares, iustitiam exinde ministrandam etiam prout in eis nostris seriosius habetur mentio. Nunc vero, intellectis iis, de quibus inclusa facit supplicatio mentionem Stefany de Lenaloris, et precipue statutorum ac decretorum illius nostre civitatis superinde dispositione, considerataque exceptione que facta esse dicitur de sententia huiusmodi, non intendentes lites sopitas indebite suscitary, contentamur et tiby mandamus quatenus, sy narrata vera sunt, eo casu, in causa ipsa iuris debitum taliter administres quod partium neutri iusta subministret gravaminis causa, dictis etiam litteris nostris non attentis. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die iiii iulii MCCCCLII.


(a) Così A.