Registro n. 11 precedente | 227 di 1770 | successivo

227. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 luglio 8 presso Trignano

Francesco Sforza, determinato a rimuovere quanto prima qualsiasi vertenza tra fratelli, vuole che il capitano di giustizia faccia osservare quanto, con il consenso delle parti, stato stabilito dall'aulico ducale Pietro Pusterla in modo che il ricorrente milanese Agostino de Gritis non venga ulteriormente turbato nel possesso della sua casa dal fratello Bartolomeo.

Capitaneo nostro iustitie.
Querelam habuimus ab Agustino de Gritis, cive nostro Mediolani, eo quod turbari velit in quadam domus sue possessione de facto per Bartholameum de Gritis, eius fratrem, preter etiam omnem iuris debitum et id quod, de partium consensu, declaratum superinde extitit per spectabilem aulicum nostrum Petrum de Pusterla. Quamobrem, cum inter fratres vertentes rixe quam citius sublevande sint, ea de re mandamus vobis et volumus quatenus antedictam declarationem, ut supra factam, ut apparet per listam unam suprascriptam manu propria suprascripti Petri (a) observari inter partes et executioni demandari facitis neque eundem supplicantem preter eiusdem declarationis tenorem in dicta sue domus possessione turbari patiamini. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die viii iulii MCCCCLsecundo.
Dupplicata sub die xxviiii augusti 1452 apud Quinzanum.
Triplicata die xxvi septembris apud Lenum.(b)


(a) Da ut apparet a Petri aggiunto in interlinea.
(b) A margine: Petro de Pusterla impetrante.