Registro n. 11 precedente | 26 di 1770 | successivo

26. Francesco Sforza al vicario del podestą di Milano 1452 marzo 17 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario del podestą di Milano che, verificato il reale stato delle cose, proceda con rito abbreviato in modo che il milanese Antonio da Ceccano ottenga piena soddisfazione del suo debito.

Domino vicario potestatis nostri Mediolani.
Exhibuit nobis Antonius de Ceccano, civis noster Mediolanensis, supplicationem quam videbitis presentibus alligatam, cuius attenta serie, maxime ut supplicans debitum suum absque litigiorum strepitibus et temporum protellatione consequatur, mandamus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus, de expositis veridicam habere curetis notitiam et deinde super ibidem contentis ius ministretis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, taliter quod supplicans debitum horum, pro quibus agitur, satisfactionem et restitutionem obtineat, frivolis exceptionibus procul motis quibuscumque, predicta expediendo intra mensem ad tardius post harum presentationem. Data Mediolani, die xvii MCCCCLsecundo.