Registro n. 11 precedente | 274 di 1770 | successivo

274. Francesco Sforza a Oldrado Lampugnani e al luogotenente di Parma 1452 settembre 7 presso Quinzano

Francesco Sforza, intendendo porre fine alla vertenza che da giorni esiste tra Giannantonio Castiglioni e il parmense Enrico Cassinario, vuole che Oldrado Lampugnani e il luogotenente di Parma cerchino di far venire le parti a un accomodamento. Quando ciņ non fosse possibile, prendano quanto prima quel provvedimento che riterranno conveniente.

[ 75v] Domino Oldrado Lampugnano et locumtenenti Parme.
Pluribus iam exactis diebus, vertitur controversia inter venerabilem dominum Iohannem Antonium de Castigliono, pro una, et Henricum Cassinarium, civem Parmensem, partibus ex altera, sicuti ex ipsius Henrici inclusa supplicatione clarius intelligere poteritis. Cupientes igitur eam terminari, nec partes deduci amplius per littigia, vobis scribimus et conmittimus quatenus, evocatis et coram vobis habitis auditisque ipsis domino Iohanne Antonio et Henrico, ut concordie locus sit elaboretis, pro quo vos multum oneramus. Quando vero id fieri non posset, volumus quod eam pro re ipsa provissionem faciatis quam putaveritis convenire et omni cum celeritate possibili. Data in nostris felicibus castris, ut supra.