Registro n. 11 precedente | 296 di 1770 | successivo

296. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 settembre 15 presso Quinzano

Francesco Sforza, siccome gli pare che i ricorrenti Francesco e Antonio, fratelli da Forlì, figli del defunto Giacomino, trombettiere ducale, richiedono cose oneste, vuole che il podestà di Milano, costringa gli eredi del quondam Giovanni Francesco de Gallinis a lasciare la casa ai detti fratelli provvedendoli di quanto onestamente richiedono.

Potestati Mediolani.
Habuimus parte Francisci et Antonii, fratrum de Forlivio, filii quondam Iacobini, tubicinis nostri dilecti, supplicationem, quam videbitis introsertam, eius autem attenta continentia, quia honesta nonnisi expetere videntur, scribimus tibi et committimus quatenus si compereris, habita de expositis summaria informatione, memoratos in supplicatione heredes quondam Ioannis Francisci de Gallinis teneri ad manutentionem domus, pro qua agitur, erga dictos supplicantes ex causa fideiussionis huiusmodi, ut asseritur, compellas eo casu heredes ipsos ad manutenendam domum predictam eisdem supplicantibus, et eos indemnes prestandum et reddendum, prout iustum et honestum videtur, providendum etiam circha reliqua petita ea via et forma qua honestati convenire melius videbitur, ne supplicantes ipsi iuribus suis priventur vel oppressi remaneant. Data in castris nostris apud Quinzanum, die xv septembris 1452.