Registro n. 11 precedente | 334 di 1770 | successivo

334. Francesco Sforza al podestÓ di Piacenza 1452 dicembre 22 Cremona

Francesco Sforza ordina al podestÓ di Piacenza di intervenire per porre fine alla controversia di cui si parla nella supplica del piacentino Nicola de Lecacornis. Chiami, perci˛, Paolo e Galeazzo, dei quali in essa si fa parola, e a entrambi ponga, ad evitare un giudizio dilatorio, un termine per presentare le loro istanze; stabilisca inoltre, in tempi opportuni, un procuratore per i nipoti. Renda infine giudizio sommario evitando frustatorie dilazioni giudiziarie.

[ 86v] Potestati nostro Placentie.
Ut controversia, de qua agitur in inclusa supplicatione Nicolai de Lecacornis, civis nostri Placentini, debitum finem suscipiat nec magis in longum protrahatur partium laboribus et expensis, volumus et tibi commitimus quatenus, vocandis inibi nominatis Paulo et Galeaz, si exposita vera fore videbis, illum statuas ipsis et utrique ipsorum terminum, quem putaveris convenire ad ostendendum et demostrandum de eorum interesse et ad probanda inco(m)bentia nec minus ne iudicium agitandum reddatur frustatorium, curatorem idoneum constituas et decernas nominatis inibi suis nepotibus infra terminum, de quo tibi melius et convenientius videbitur; quibus legiptime sic peractis et aliis quibuscunque vocatis, qui de eorum interesse vellent docere in causa predicta, ius facias sumarium et expeditum, abiectis cavilationibus et frivolis obiectionibus, quibuscunque et his precipue quas in contrarium adducere quis posset, unde quod iudex de Bancho Grifonis se intromitere non h(ab)ebat nec poterat de suppositis iudici de Bancho cerni, atento quod eadem est persona, que utrique officio preest et idem tribunal, procedendo etiam ad terminationem cause eiusdem secundum acta huic retro facta in eadem causa inter partes superinde dummodo legiptime, que per presentes valore decernimus, advertendo quod obinde nemini prebeatur digne querelle materia. Data ut supra.