Registro n. 11 precedente | 367 di 1770 | successivo

367. Francesco Sforza al podestà di Landriano 1453 gennaio 2 Milano

Francesco Sforza, siccome ha ricevuto lamentela da Milano di Vigoreto Barberio che il podestà di Landriano, incurante delle lettere ducali del sette dicembre scorso gli ha negato giustizia, gli impone di rendere giustizia al predetto Milano.

Potestati nostro Landriani.
Queremoniam habuimus a Milano de Vigoreto Barberio ex eo quod asserit te litteras nostras, quas ad te diebus elapsis, videlicet viii mensis decembris proxime preteriti, dedimus ad eius supplicationem contra Marcum de Landriano non fueris exequutus sibique iustitiam ministrare abnegaveris, e quo, siquidem haud leviter mirati sumus, et propterea mandamus tibi expresse et volumus quatenus taliter eidem Milano in premissis ius facias et literas easdem nostras exequaris, quia ulteriorem obinde dignam sentire non habeamus querelam, quod, si facere omiseris, de te reddimur malecontenti cum intendamus omnibus in dominio nostro ius eque ministrari. Data Mediolani, ut supra.