Registro n. 11 precedente | 371 di 1770 | successivo

371. Francesco Sforza agli officiali ducali 1453 gennaio 3 Milano

Aderendo alla richiesta di aiuti di Luca della Observaria, timoroso di non poter realizzare i crediti che ha con un certo Giovanni Quirino, un vagabondo sospetto di fuga, Francesco Sforza ordina a tutti gli officiali ducali di arrestare detto Quirino, lo imprigionino e non lo rilascino fino a quando non avrÓ onorata la sua obbligazione o non avrÓ data garanzia di farlo oppure di presentarsi, ad ogni richiesta, dal giudice che lo tiene in detenzione. Se qualcuno dichiarasse insussistenti crediti, a costui si addebitino le spese di detenzione.

[ 92r] Dux Mediolani et Papie Anglerieque comes ac Cremone dominus, Lucas dela Observaria, civis nostri Parmensis, supplicari nobis fecit velimus sibi favores et presidia nostra condigna impartiri ut a quondam Iohane Quirino, eius debitore per instrumentum, ut asserit, vagabundo et de fuga suspecto solutionem suam consequi possit. Nos considerantes quod contra fugaces iura demitant quecumque, mandamus, harum serie, universis et singulis officialibus nostris, ad quos spectet et in quorum iurisdictione dictum Iohannem Quirinum reperiri continget, quatenus ad omne ipsius Luce requisitionem, constante sibi prius, etiam parte non citata, de vero exponentis credito et de suspicione fuge ipsius Iohanis Quirini, eundem personalem detineri faciant. Quo detento, si, eo vocato, denuo constiterit de vero supplicantis credito, Iohannem Quirinum predictum non relasent donec supplicans integre satisfecerit pro toto eo ad quod sibi debite tenebitur, quavis ex causa, aut idonee satisdederit de satisfaciendo infra terminum competentem, qui tamen minor uno mense non existat, vel de se presentando coram iusdicente, in cuius potestate detentus fuerit, totiens quotiens fuerit requisitus et de parendo iuri. Captio autem predicta fieri possit, quocumque tempore, feriato et non feriato, aut etiam in die merchati, predicta expediendo quanto sumarius et citius fieri poterit. Ne, tamen, aliqui sub minus vera significatione assertorum creditorum suorum veniant indebite fatigandi, mandamus quod, si et ubi appareat de calumnia taliter significantem, condemnent talem significantem in expensis, quas fecerit huiusmodi detinendus pro tempore quo detentus remanserit, vel aliter: presentibus sex mensibus duraturis. Data Mediolani, iii ianuarii MCCCCLIII.