Registro n. 11 precedente | 386 di 1770 | successivo

386. Francesco Sforza al podestà di Ottabiano 1453 gennaio 4 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Ottabiano, a istanza di Stefanone Vimercati, capitano della cittadella di Alessandria, o di suo rappresentante, accertata l'esistenza del credito reclamato dal supplicante costringa gli eredi da lui indicati ad appagarlo pienamente.

Potestati Ottabiani pro spectabili Andrea de Biragho.
Quia Stefanonus de Vicomercato, citadelle nostre Alexandrie capitaneus (a) dilectus, adeo in servitiis nostris implicitus est ut litigiis nequaquam vacare possit, ea de re, attendentes inserte eius supplicationis continentiam, mandamus tibi et volumus quatenus ad omnem supplicantis instantiam, sive legitimi sui nuntii, constito sumarie et ullo absque litigio de vero suplicantis credito, compelas per expedientia quecunque iuris remedia memoratos in supplicatione heredes ad supplicanti cum integritate satisfaciendum pro omni et toto eo, de quo veri apparebunt debitores ex causa pro qua agitur, premissa expediendo quanto citius fieri poterit, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate atenta sic quod supplicans, quem per litigia et frustatorias dilationes deduci non intendamus, debitum omnino asequatur suum. Data Mediolani, ut supra.
Reffecta fuit sub data die vi marcii anni suprascripti.


(a) capitaneus in interlinea su castellanus depennato.