Registro n. 11 precedente | 401 di 1770 | successivo

401. Francesco Sforza al vicario del podestÓ di Milano 1453 gennaio 8 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario del podestÓ di Milano di riunire in un unico processo i ricorsi dei fratelli Giovanni Antonio e Giovanni Cristoforo, figli del defunto Giovanni da Figino, dal momento che la causa Ŕ la medesima e medesimo Ŕ il possesso per cui chiedono giustizia.

[ 97r] Domino vicario domini potestatis Mediolani.
Porectam nobis supplicationem parte Iohanis Antonii et Iohannis Christofori, fratrum ac filiorum quondam Iohanis de Figino, civium nostrorum Mediolani, vobis mittimus introclusam, cuius continentiam atendentes et ut partes ipse dispendiis iudiciorum ac laboribus et expensis quamminus fieri potest in litigando non frustentur, postquam pro eadem causa et posessione agi dicitur, volumus et vobis mandamus quatenus omnes ipsos contradictores in ipsa (a) supplicatione nominatos in unum comuletis et reducatis unicum processum faciendo fieri contra omnes ipsos, sicque deinde quanto celerius fieri potest res ipsa debitum suum accipiat, procedendo super contentis in dicta supplicatione simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, ita quod neutri partium iusta querele detur occasio. Mediolani, viii ianuarii MCCCCLIII. Prorogando etiam per presentes suprascriptas omnes causas et questiones a die earum finýturi termini inantea usque ad et per totum mensem februarii proxime futuri inclusive pariter et illarum instancias. Data ut supra.


(a) Segue causa depennato.