Registro n. 11 precedente | 448 di 1770 | successivo

448. Francesco Sforza al referendario di Lodi 1453 gennaio 12 Milano

Francesco Sforza ripete al referendario di Lodi che, come giÓ gli fu scritto, fatti i debiti accertamenti, provveda che le ricorrenti Antoniola, figlia di Bosio Albarino, Caterina, moglie di Martino, figlio del detto Bosio, e Maddalena de Albarinis vengano soddisfatte nelle loro ragioni dotali con i beni lasciati dal defunto Bosio Albarino.

Refferendario Laude.
Quemadmodum per alias nostras vobis scripsisse memenimus ad supplicationem tenoris inclusi, quam habuimus parte Antoniole, filie quondam magnifici Bosii Albarini et Caterine, uxoris Martini, dicti quondam magnifici Bosii filii, ac Magdalene de Albarinis, disponimus mulierum iura et confovere et augescere quantum honestas patitur. Et ideo denuo vobis mandamus quod, sumpta de narratis informacione debita, dictis supplicantibus integre satisfaciatis pro eorum dotibus in bonis relictis per dictum magnificum Bosium sic quod de ipsis earum dotibus satisfacte ulteriorem proinde non sentiamus queremoniam. Data Mediolani, xii ianuarii 1453.