Registro n. 11 precedente | 453 di 1770 | successivo

453. Francesco Sforza a Tommaso Tebaldi da Bologna 1453 gennaio 12 Milano

Francesco Sforza esprime a Tommaso Tebaldi da Bologna, luogotenente di Como, la sua delusione nell'aver appreso da Antonio de Rochiis, tutore della bimba Giacomina de Rochis, che non abbia ancora consegnato al podestà la bambina con le cose, le scritture e i beni suoi perché ne disponga secondo giustizia. Gli fa intendere che non tollera di sentire altre lagne in proposito.

[ 107r] Domino Tome de Bononia, locuntenenti Cumarum.
Graviore cum queremonia ad nos reversus est Antonius de Rochis, tutor Iacobine de Rochis, infantule, asserens quod puellam ipsam eiusque scripturas, res et bona, sicuti tibi per nostras mandaveramus iuxta ordinacionem potestatis, ibi et in eius manibus reassignare neglexeris, et prout eius inserta peticio latius commemorat, de quo si quidem non potuimus non admirari, et id quippe egre tullimus proptereaque te comonefaciendum duximus, ac tibi expressius mandamus quatenus memoratam puellam, res, scripturas et bona predicta in manibus eiusdem nostri potestatis remittas, qui superinde iusticiam facturus est, quia sibi prout expedit ac in re scripsimus advertendo quod, hac pro re, ulteriori queremonie non sit locus, non expedietque alias ad te nostras iterare litteras, quod nobis permolestum foret. Data Mediolani, xii ianuarii 1453.