Registro n. 11 precedente | 46 di 1770 | successivo

46. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 marzo 22 Milano

Francesco Sforza scrive al podestà di Milano che intende provvedere all'indenizzo reclamato da Paolo da Cortexola, chierico beneficiato della chiesa del Santo Sepolcro di Milano; vuole pertanto che il podestà convochi le parti e renda giustizia con rito sommario, concedendo a Paolo di avvalersi di qualsiasi statuto e decreto.

Potestati nostro Mediolani.
Considerata gravi querela quam nobis fecit Paulus de Cortexola, clericus beneficiatus ecclesie Sancti Sepulcri Mediolani per inclusam eius petitionem, dignum censuimus indemnitati sue esse providendum, ne aliquorum malitia oppressus, indebite et defraudatus existat, et ut habilius ius suum vendicare et assequi valeat, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis ad te partibus, in re pro qua agitur ius ministres summatim et expeditius, decernentes ex causis ibidem in medium deductis quod supplicans idem uti possit statutis, quibusvis decretis, ordinamenti(s) tam nostris quam comunis huius nostri Mediolani, prout requiritur superinde; ac si mere laxens extitisset et esset, dummodo se eiusmodi statutis, decretis et ordinamentis subiciat quibus illum uti vel(l)e in re ista continget quod admodum honestati omni ex parte consentaneum arbitramur. Data Mediolani, die xxii martii MCCCCLsecundo.