Registro n. 11 precedente | 471 di 1770 | successivo

471. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 gennaio 13 Milano

Francesco Sforza ordina a Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, di rendere, se lo esigono, esecutivi gli arbitrati richiamati nella supplica della vedova Margherita di Albairate e dei suoi figli minorenni. Provveda, poi, che i ricorrenti conseguano, con rito sommario, quanto loro è dovuto da Michele.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Nomine Margarite de Albayrate, vidue, et filiorum minorum, exhibita est nobis, his involuta, supplicatio, cuius continentiam attendentes, potissime quia viduarum et minorum iura omni digno favore consequenda sunt, comittimus vobis et volumus quatenus, si, habitis partibus, compertum habueritis arbitramenta, de quibus supplicatio mentionem facit, debite executionem promereri, eo casu arbitramenta ipsa exequamini et exequi ac observari faciatis demumque provideatis ut, quicquid supplicantibus iuridice debeatur per nominatum in ea Michaelen, quam citius assequantur, premissa expediendo summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo sine litigio. Data Mediolani, ut supra.