Registro n. 11 precedente | 498 di 1770 | successivo

498. Francesco Sforza al podestÓ di Lodi 1453 gennaio 16 Milano

Francesco Sforza, vista la supplica dei frati del convento di San Francesco di Lodi, chiede al locale podestÓ di risolvere con rito sommario la causa in modo che venga eseguita la volontÓ della testatrice e i ricorrenti ottengano quello che loro tocca.

[ 115v] Potestati nostro Laude.
Exhibita est nobis parte fratrum et conventus Sancti Francisci, civitatis nostre Laude, supplicatio presentibus annexa, cuius continentiam attendentes, quia causa (pro) qua agitur pia est et confovenda venit, ea propter mandamus tibi et volumus ut super huiusmodi re iusticiam ministres summarie et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, ita quod testatricis voluntas debite exequatur et obinde supplicantes quod eis iuridice spectat omnino citius asequantur. Data Mediolani, xvi ianuarii 1453.