Registro n. 11 precedente | 508 di 1770 | successivo

508. Francesco Sforza agli abbati dei mercanti di Milano 1453 gennaio 20 Milano

Francesco Sforza vuole che gli abbati dei mercanti di Milano, vista la supplica di Belino de Vico, accertato che, al di l della sua affermazione d'aver onorato in tutto l'obbligazione che ha con Giovanni, Belino ne debitore, lo costringano, entro il termine da loro fissato, a saldare il dovuto. Ci fatto, Belino riabbia quanto egli richiede, cio, i pegni sottrattigli e l'atto di obligazione attestante la prestazione dovuta a Giovanni.

[ 117v] (a) Abbatibus mercatorum Mediolani.
Habuimus parte Belini de Vico supplicationem presentibus annexam, cuius attenta serie ac auditis propterea partibus, quia Belinus ipse asserit nominato in ea Iohanni,de huiusmodi debito satisfecisse, committimus vobis et volumus quatenus, vocatis et auditis partibus, de re ista certiorari et veritatem habere curetis, statuendo eidem Bellino terminum illum quem putaveritis convenientem ad probandum, et probatum habendum quicquid voluerit. Et dicto elapso termino pro eo, in quo noveritis ipsum Bellinum verum esse dicti Iohanis debitorem, compellatis eum omnibus iuris remediis ac realiter et personaliter, omnique exceptione et contraditione remotis, ad dicto Iohanni integre satisfatiendum, providendo quod, facta integra satisfatione dicto Iohanni, provide restituantur eidem Belino pignora sibi derobata et instrumentum obligationis in quo obligatus est ipse Belinus versus Iohannem antedictum. Mediolani, xx ianuarii 1453.


(a) Precede l'intestazione Domino Nicolao Arcimboldo consiliario nostro dilectissimo. De consenssu domine Anne depennato.