Registro n. 11 precedente | 511 di 1770 | successivo

511. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 gennaio 17 Milano

Francesco Sforza ingiunge al podestà di Pavia di intervenire per impedire che maestro Giacomo da Varese, cittadino di Milano, venga costretto da quelli di Rosate a sostenere anche i loro oneri locali, quando contribuisce ai carichi con gli altri cittadini. Se in merito gli avessero fatta qualche novità, gliela si revochi.

[ 118r] Potestati nostro Papie.
Magister Iacobus de Varisio, civis et habitator civitatis huius nostre Mediolani, nobis cum querella exposuit quod, licet civis sit Mediolani, ut pretangitur, et cum aliis civibus onera substineat, tamen per comune et homines terre illius nostre Rosate artari velle videtur ad contribucionem onerum cum eis preter iuris debitum et honestatem. Quare indignum putantes quod cives cum ruralibus onera substineant et ne supplicans in duobus locis ad onera pergravetur, mandamus tibi et volumus quatenus, si narata vera sunt, provideas quod supplicans idem, nullo pacto, ad contribuendum cum dictis communi et hominibus quovis modo artetur vel impleatur. Et si qua contra eum obinde facta esset novitas, illam facies libere revocari, ne supplicans duplici onere fatigetur. Data Mediolani, xvii ianuarii 1453.