Registro n. 11 precedente | 523 di 1770 | successivo

523. Francesco Sforza al podestÓ di Landriano 1453 gennaio 18 Milano

Francesco Sforza ammonisce il podestÓ di Landriano per l'inosservanza delle lettere ducali inviategli a istanza di Miliano de Vigoreto Barberii. Gli ingiunge di giustificare entro due giorni per iscritto tale suo sprezzo delle lettere ducali o di portarsi personalmente da lui con le giustificazioni, se ne ha, che vuole addurre a suo discarico, ammonendolo che, in caso contrario, li farÓ capire quale ne Ŕ stato il disappunto ducale.

Potestati nostro Landriani.
Superioribus ad instanciam Miliani de Vigoreto Barberii tibi suscepimus litteris supplicatis, quas quidem observare neglixisti, in contemptum quodammodo deduxisti, sicuti ab eodem Miliano non sine gravi eius querella et nostra molestia intelleximus. Itaque intendentes omnino quod littere nostre prompte observentur ac in honore et reverentia habeantur, mandamus tibi quatenus, visis presentibus, memoratas litteras executioni penitus demandes sub pena nostro arbitrio imponenda, aut infra biduum post harum receptionem nobis rescribas iustas raciones et causas, si quas habes quare sepedictas litteras non observasti, vel tu ipse nos accedas allegaturus quicquid providere volueris, alioquin contra te talem fatiemus provisionem, ex qua cognosces nobis displicere quod littere (a) nostre non observentur. Mediolani, xviii ianuarii 1453.


(a) Segue littere ripetuto.