Registro n. 11 precedente | 530 di 1770 | successivo

530. Francesco Sforza al podestą di Vigevano 1453 gennaio 18 Milano

Francesco Sforza comanda al podestą di Vigevano che, assicuratosi della veritą di quanto narrato da Guglielmo da Bergamo e da Francesco de Boronibus, induca la comunitą a pagare rapidamente, in conformitą dell'atto di obbligazione, la mercede da loro reclamata.

[ 121v] Potestati nostro Viglevani.
Receptam a Guielmo de Pergamo et Francisco de Boronibus supplicationem tibi mittimus his involutam, cuius continentia attenta, maxime quia agitur occaxione co(n)secutionis debite mercedis, que res favore digna est, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis agentibus pro communitate illa nostra, si de vero supplicantium credito summarie absque litigio constiterit, compellas communitatem ipsam nostram, sive dictos agentes, ad supplicanti integram solutionem reddendum pro toto eo, de quo veri creditores apparebunt ex causa huiusmodi premissa, exequendo sumatim et expeditius, ac ullo penitus absque litigio, et iuxta tenorem instrumenti obligationis, de quo in supplicatione habetur mentio, ac omnibus aliis iuris remediis, ita quod supplicantes debitum suum presto consequantur et aliam obinde dignam non sentiamus queremoniam. Data Mediolani, xviii ianuarii 1453.