Registro n. 11 precedente | 531 di 1770 | successivo

531. Francesco Sforza al podestà di Milano 1453 gennaio 18 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano faccia prontamente avere a maestro Pecino da Perugia l'accertato credito, attestato da un atto di obbligazione, che egli vanta da Cristoforo da Lanzano.

Potestati nostro Mediolani.
Magister Pecinus de Perusio, dilectus noster, exposuit quod creditor est Christofori de Lanzano de certa denariorum summa, ut publico constat obligationis instrumento et prout ex incluse eius supplicationis tenore latius (a) intelliges; quare, cum habeamus continuo magistrum Pecinum in nostris operare serviciis et, ob id, litigiis asistere non possit, eam ob rem mandamus tibi et volumus quatenus, constante summarie tibi de vero supplicantis credito, compellas, attenta facti veritate, prememoratum Christoforum, etiam iuxta tenorem predicti instrumenti, ad eidem integraliter satisfaciendum pro toto eo de quo verus apparebitur debitor, ita quod celerime possit debitum suum consequi. Data Mediolani, xviii ianuarii MCCCCLIII.


(a) Segue latius ripetuto.