Registro n. 11 precedente | 55 di 1770 | successivo

55. Francesco Sforza al podestÓ di Parma 1452 marzo 23 Milano

Francesco Sforza rende noto al podestÓ di Parma che, assecondando la richiesta di frate Antonio de Monte, priore di San Bartolomeo dell'ordine dei Crociferi di Parma, intende osservare ed eseguire le disposizioni apostoliche. Vuole perci˛ che si dia ogni aiuto ai subdelegati prestando loro qualsiasi assistenza onesta, lecita e opportuna.

Potestati nostro Parme dilecto.
Porrigi nobis fecit frater Antonius de Monte, prior Sancti Bartholamei Ordinis Cruciferorum civitatis illius nostre Parme, supplicationem presentibus inclusam. Eius autem attento tenore et, quia mandata apostolica observari pariter et exequi in dominio nostro intendimus, eapropter mandamus vobis et volumus quatenus in his que ordinabuntur in re pro qua agitur per memoratos in ea subdelegatos brachium seculare prestetis et in eis exequtionibus iuvaminibus quibuslibet et favoribus assistatis honestis, licitis et opportunis. Data Mediolani, die xxiii martii MCCCCLsecundo.