Registro n. 11 precedente | 556 di 1770 | successivo

556. Francesco Sforza al luogotenente di Como 1453 gennaio 22 Milano

Francesco Sforza, appreso che Luigi de Compatiis di Porlezza era stato indebitamente fatto prigioniero da Antonio Muto con una taglia di 155 ducati per cui fu costretto a prestare fideiussori, con lettere del 19 aprile dell'anno precedente aveva scritto al podestÓ di Porlezza di astenersi dal dare qualsiasi molestia sia a Luigi che ai fideiussori, revocandone ogni conseguente novitÓ. Avendo ora Cristoforo Muto ribadito essere vera l'informazione avuta, non intendendo pregiudicare ogni suo diritto, il duca vuole che il luogotenente di Como persegua la verita della faccenda e con rito sommario amministri giustizia alle parti.

[ 126v] Locumtenenti nostro Cumarum
Superioribus mensibus, informati a quondam domino Iohanne dela Nuce quod Aluisius de Compatiis de Proletia, indebite, et post aceptum dominum inclite huius nostre civitatis, effectus erat captivus per (a) quondam Antonium Mutum, posita sibi talea ducatorum clv, et obinde fideiussores prestare coactus, scripsimus potestati Valissolde ut ab omni inferenda ob hanc rem molestia contra ipsum Aluisium et prestitos fideiussores penitus desisterit, et omnem obinde subsecutam novitatem contra eos revocaret et cetera, quemadmodum ex nostris litteris, datis Mediolani xviiii aprilis anni proxime decursi latius apparet. Nunc vero, quum Christoforus Mutus gravem nobis attulit queremoniam, et veram asserit informationem esse predictam, non intendentes per nostras ius suum tollere nec damno indebito eum afficere, attendentes maxime ea que inclusa eius peticio commemorat, mandamus tibi et volumus quatenus de re huiusmodi veritatem habere nitaris ac labores, qua comperta, dictis nostris litteris non attentis, partibus iuris debitum administres, sic quod digna exinde ad nos defferi querella nequeat, sicuti te facturum speramus et certi reddimus, procedendo summarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, frivolis exceptionibus quibuscumque cessantibus. Mediolani, xxii ianuarii 1453.


(a) Segue ipsum depennato.