Registro n. 11 precedente | 562 di 1770 | successivo

562. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 gennaio 20 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Pavia, fatti i debiti accertamenti, intervenga a rendere giustizia sommaria al pavese Francesco de Biscossis, cancelliere di suo fratello Corrado Sforza Fogliani, per l'incendio di alcune sue case.

Potestati nostro Papie.
Fecit nobis Franciscus de Biscossis, civis noster Papiensis, cancellarius magnifici fratris nostri Conradi de Foliano, gravem querelam de combustione quarundam suarum domorum, sicuti per supplicationem introsertam videre poteris. Quare, cum equum videatur eius indemnitati providere, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis partibus, de contentis in supplicatione veritatem cernere procures et exinde ius in re ista administres summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac in breviore termino quo fieri poterit, ita quod supplicantis indemnitati iuxta formam statutorum, de quibus in supplicatione habetur mentio, debite omnino consulatur. Data Mediolani, xx ianuarii 1453.