Registro n. 11 precedente | 563 di 1770 | successivo

563. Francesco Sforza al podestà di Porlezza 1453 gennaio 20 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Porlezza perché celermente si accontenti il milanese Cristoforo de Tergio di quello che gli spetta per il periodo nel quale fu commissario in quei paraggi.

Potestati nostro Proletie.
Contentus nundum effectus esse videtur ab hominibus illis Christoforus de Tergio, civis noster Mediolanensis, pro salario sive pensione sua debita pro tempore quo commissarius, illis in partibus, prefuit, sicuti ex inclusa eius supplicatione latius inspicis: quod iniquum existimantes, mandamus tibi et volumus quatenus, pro celeri et integra obinde satisfactione fienda dicto supplicanti, talem expedientem et opportunam adhibeas operam et provisionem quod supplicans presto et ullo absque litigio, ab hominibus ipsis debitum omnino reportet suum neque ulteriorem proinde dignam affere nobis nequeat querellam. Data Mediolani, xx ianuarii 1453.