Registro n. 11 precedente | 571 di 1770 | successivo

571. Francesco Sforza al podestÓ e al referendario di Lodi 1453 gennaio 21 Milano

Francesco Sforza, riferendosi a quanto dal podestÓ e referendario di Lodi gli si scrisse il precedente dieci dicembre circa la faccenda del milanese Pietro da Vertemate, mercante di Pavia, ricorda che Giacomo de Codaciis, padre di Martino, consente che il figlio liberamente rilasci tanti suoi beni e debitori a Pietro quanti sono i crediti che egli vanta da lui, tacitando in tal modo la Camera ducale, in quanto detto Martino si era prestato fideiussore dei debiti del padre verso la Camera ducale. Premessa tale girata di beni, il duca vuole che si lasci a Pietro il tranquillo godimento di quanto alla fine Ŕ giunto fino a lui.

[ 129r] Potestati et refferendario Laude.
Attendentes ea, que nobis supperioribus diebus per vestras scripsistis, datas Laude x decembris proximi preteriti, in re Petri de Vertemate, civis Mediolani et mercatoris Papie, nec minus considerantes quod Iacobus de Codatiis Martini, in vestris nominati, pater, sicuti per annexam protestacionis copiam videre poteritis, contentus est quod eidem Petro relaxentur libere tot ex bonis et debitoribus Martini predicti, que ascendunt sumam nonnullarum pecuniarum quantitatem, de quibus ipse Martinus debitor suus apparet, et ob hanc rem Iacobus ipse pro dicta quantitate denariorum satisfacere Camere nostre, in quantum Martinus de illis debitor appareat Camere eiusdem fideiussit et promissit. Ea propter, volentes quod prenominatus Petrus quod suum est assequatur, (a) contentamur et vobis mandamus quatenus eidem Petro relaxari libere faciatis tot ex bonis, rebus sive debitoribus dicti Martini descriptis vel non descriptis, que ascendant ad ipsam pecuniarum quantitatem de quibus, ut premititur, creditor est dicti Martini et pro quibus Iacobus sepedictus erga Cameram nostram se obligavit. Data Mediolani, xxprimo ianuarii 1453.


(a) Segue committimus et vobis mandamus depennato.