Registro n. 11 precedente | 581 di 1770 | successivo

581. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1453 gennaio 22 Milano

Francesco Sforza vuole che i Maestri delle entrate straordinarie, vista la supplica, fatta da Antonio Marrone per sè e quale padre e legittimo amministratore di Maddalena e Caterina, sorelle Marrone, facciano, se di loro spettanza, quel provvedimento che consenta al ricorrente di ottenere quello che giuridicamente gli tocca.

Magistris intratarum nostrarum extraordinariarum.
Requisicionem, quam nobis impresentiarum fecit Ambrosius Marronus, suo nomine ac pater et legitimus administrator Magdalene et Caterine, sororum de Maronis, plane ex supplicatione introclusa intelligere poteritis. Cum igitur de re huiusmodi informati esse videamini et fienda superinde provisio vobis spectare dicatur, eam ob rem committimus vobis et mandamus quatenus, intellecta supplicacionis continentia, eam circa requisita detis operam, quam iusticie putaveritis consentaneam, ita quod supplicans quod suum est et iuridice sibi (a) spectat omnino obtineat absque temporis dillacione et assequatur, nec iustam habeat gravaminis causam. Mediolani, ut supra.


(a) Segue spectat depennato.