Registro n. 11 precedente | 630 di 1770 | successivo

630. Francesco Sforza al podestÓ di Lodi 1453 gennaio 27 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestÓ di Lodi induca Giacomo da Fissiraga a pagare entro quindici giorni a Marco Longo, pure lui lodigiano, quanto dovutamente Ŕ tenuto a dargli per l'affitto di certi beni.

[ 139v] Potestati nostro Laude.
Creditorem se dicit Marchus Longus Iacobi de Fixiragha, amborum civium nostrorum Laudensium, de certa denariorum summa occaxione ficti certorum bonorum et sicuti ex tenore presentibus inserte peticionis clarius intelliges, quare mandamus tibi et volumus quatenus, constante tibi summarie et ullo absque litigio de vero supplicantis credito, compellas prenominatum Iacobum omnibus iuris remediis ad eidem integram reddendam solucionem pro toto eo ad quod sibi tenebitur ex causa dicti ficti, in modum quod supplicans ipse presto suum consequatur debitum, premissa intra dies xv continuos (a) ad tardius expediendo post harum receptionem, sicuti rei qualitas promereri videtur. Mediolani, xxvii ianuarii 1453.


(a) continuos in interlinea.