Registro n. 11 precedente | 631 di 1770 | successivo

631. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 gennaio 27 Milano

Francesco Sforza affida a Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, la causa di scarsa entitÓ che contrappone Giovannino da Meda a Paolino da Pirovano, costringendo costui a pagare , entro quindici giorni quanto deve a Giovannino, cui anche rilascerÓ, come giustizia vuole, la possessione.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Quia causa, de qua in inclusa supplicatione Iohanini de Medda exprimitur, modica est et levis, ideo eam vobis committimus volentes, quod sumpta de narratis informatione opportuna, summarie, et ullo penitus absque litigio, compelatis nominatum (a) in ea Paulinum de Pirovano ad eidem supplicanti integre satisfaciendum pro toto eo ad quod sibi debite tenebitur ex causa pro qua agitur, nec minus ad relaxandum posessionem huiusmodi, prout iuri conveniet, premissa expediendo intra dies xv continuos ad tardius post harum receptionem, atenta modicitate rei. Mediolani, xxvii ianuarii 1453.


(a) Segue ad eidem supplicanti depennato.