Registro n. 11 precedente | 664 di 1770 | successivo

664. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 febbraio 1 Milano

Francesco Sforza vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, disponga, entro dieci giorni,che l'acqua del sedimine di Antonello de Cumis da Argegno continui, come nel passato, a fluire nella casa degli eredi ricordati nella supplica di Antonello.

Domino Cedreoni de Roma, vicario spectabilis domini potestatis Mediolani.
Fecit nobis gravem querellam Antonellus de Cumis de Arzenio, familiaris noster dilectus, sicuti per annexam supplicationem latius intelligatis continentiam, illius autem attendentes, committimus vobis et volumus quatenus si, habita de expositis informatione summaria, constiterit aquam dicti sediminis supplicantis solitam esse fluere et recepi in domum heredum in ea memoratorum, provideatis expedienter quod aqua iuxta ipsum solitum labatur et decurat, frivolis cavillationibus et obiectionibus quibuscunque abiectis, premissa expediendo intra dies decem continuos ad tardius post presentium receptionem, attenta veritate facti ne supplicans, qui in nostris se operari habet servitiis, diu litigare cogatur. Data Mediolani, primo februarii 1453.