Registro n. 11 precedente | 668 di 1770 | successivo

668. Francesco Sforza agli Abati del Collegio dei notai di Milano 1453 febbraio 2 Milano

Francesco Sforza, vista la supplica di Bertramolo Lampugnani di non esser privato del suo diritto per la perdita dei documenti d'obbligazione, scrive agli Abati del Collegio dei notai di Milano che, accertata tale perdita, facciano rifare i documenti da un notaio e li consegnino al richiedente. Nel caso in cui siano ritrovati gli originali, si restituiscano le copie.

Abbatibus colegii notariorum civitatis Mediolani.
Intellecta continentia his inserte peticionis, quam nobis porexit Bertramolus de Lampugnano, civis noster Mediolani, presertim ne ob ammissionem instrumentorum obligationum, de quibus in ea mentio habetur, supplicans iure spoliatus existat, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis quorum interest, et sumpta de narratis informatione expedienti, si noveritis instrumenta ipsa verisimiliter fuisse (a) deperdita, uti asseritur, illa faciatis per notarium ad quem spectat denuo expleri et supplicanti in publicam formam tradi per modum quo fidem fatiant, eo tamen prius solemniter iurante quod instrumenta illa, que refici petit, nullo dolo a se, vel alio suo nomine vel, se sciente, adhibito, perdita sunt, queque illa dollo vel fraude habere non desiit et quod ea fraudolenter refici non petit. Et si unquam ad manus suas pervenerint, vel habere poterit, illa restituet vobis aut dicto notario sive illi qui deputatus est vel erit ad imbreviaturas dicti notarii, aut successoribus vestris, canzelata et annichilata, nec eo amplius utetur vel eis in preiudicium alicuius, sed solum, istis noviter expletis, queque ex nunc vult, ea cassa et irrita haberi et nullus esse momenti, et quod de credito ipso non est in toto nec in parte satisfactum, intendentes tamen, et presentium sic declarantes quod expIectio dictorum instrumentorum non noceat nec nocere possit illi vel illis, in cuius seu quorum preiudicium explebitur eatenus quatenus verificent ipsum debitum esse solutum, aut non teneri ad solutionem debiti de quo in dictis instrumentis fit mentio in totum vel in parte. Mediolani, secundo februarii MCCCCLIII.


(a) fuisse in interlinea su esse depennato.