Registro n. 11 precedente | 671 di 1770 | successivo

671. Francesco Sforza a Filippo de Casanova 1453 febbraio 1 Milano

Francesco Sforza, volendo assecondare la richiesta di Gabriele Crispi da Busto Arsizio di essere liberato dalla fideiussione prestata a Simone, detto Peraco, ordina a Filippo de Casanova, podestÓ di Intra, Pallanza e Valle Intrasca, di costringere i debitori di Simone a versagli tanto danaro quanta Ŕ la cifra garantitagli dal predetto Gabriele.

[ 148v] Filippo de Casanova, Intri, Pallantie et Valentrasche potestati nostro.
Intellecta continentia supplicantis introsserte Gabriellis de Crispis, habitatoris Burgi Arsici, et ut supplicans a fideiussione per eum prestita, ut asserit, pro nominato in ea Simone, dicto Peracho, habilius se eximere et indemne prestare valleat, mandamus vobis et volumus quatenus, constito et huiusmodi fideiussione et obligatione, ut supra facta, compellatis quoscunque repertos dicti Simonis veros debitores in comissa vobis iurisdictione habitantes, ad dicto supplicanti rendendum de pecuneis, quas debite dare tenentur eidem Simoni et hoc ad concurentem usque quantitatem dicte fideiussionis seu promissionis per ipsum supplicantem facte, itaque indemnis ab ea, ut decet, omnino conservetur. Mediolani, primo februarii MCCCCLIII.