Registro n. 11 precedente | 693 di 1770 | successivo

693. Francesco Sforza al viceluogotenente di Piacenza 1453 febbraio 5 Milano

Francesco Sforza vuole che il viceluogotenente di Piacenza, vista la richiesta del provisionato ducale Giovanni da Milano, induca i suoi capi a esimere detto Giovanni da fideiussioni.

Vicelocuntenenti nostro Placentie.
Exhibuit nobis Iohannes de Mediolano, provisionatus noster, supplicationem, quam videbis introclusam, cuius attenta continentia, et quia fideiussores per principales suos a fideiussionibus prefatis illesi servari merentur, mandamus tibi et volumus quatenus, si narrata vera sunt, compellas nominatos (a) in ea nominatos principales ad relaxandum et exonerandum dictum supplicantem ab huiusmodi fideiussionibus, ita quod indemnis omni ex parte ab eis reddatur et iustam non habeat querelle causam. Data Mediolani, v februarii 1453. Refecta data Laude, xxv maii.


(a) Cosė in A.