Registro n. 11 precedente | 7 di 1770 | successivo

7. Francesco Sforza al vicario del podestą di Milano 1452 marzo 14 Milano

Francesco Sforza vuole che il vicario del podestą di Milano, considerato anche che nella vertenza ereditaria sono coinvolti dei minori, proceda con rito sommario alla sua soluzione.

[ 32r] Domino vicario potestatis nostri Mediolani.
Animadvertentes ea que inclusa supplicatio (a) heredum quondam Marcheti de Copis, seu agentium pro eis, commemorat, maxime ne supplicantes qui, sicuti asseritur, minores existunt ad indebitum artentur, cum potius, quantum fas sit, confovery merentur, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis partibus, de expositis veridicam assumatis informationem et denique super contentis in ea supplicatione summarium ius ministretis et expeditum, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta in modum quod preter debitum gravari proinde sive perturbary nequeat. Data Mediolani, die xiiii martii MCCCCLsecundo.


(a) In A supplicatione con ne depennato.