Registro n. 11 precedente | 707 di 1770 | successivo

707. Francesco Sforza al podestà di Tortona 1453 febbraio 27 Milano

Francesco Sforza comanda al podestà di Tortona di verificare se Pietro Aragoto sia realmente gravato nell'estimo oltre misura; nel qual caso riporti il suo estimo a condizioni tollerabili che non lo inducano a emigrare.

Potestati nostro Terdone.
Conqueritur Petrus Aragotus, civis noster Terdonensis, eo quod in extimo enormiter et preter facultates suas aggravatus existat, sicuti inclusa eius peticio seriosius commemorat. Quare, attentis in ea narratis, mandamus tibi et volumus quatenus de contentis in supplicatione et de supplicantis inhabilitate informari diligenter procures et, si constiterit vera esse exposita, eo casu dictum supplicantem ad debitum extimum et supportabile reducas, ne pre ceteris indebite gravetur et, ne omnino gravatus, vel consumetur vel patriam deserere cogatur. Data Mediolani, die (a) xxvii februarii MCCCCLIII.


(a) Segue vii februarii depennato.